LOGO

Litterae Summi Pontificis Benedicti XVI – 2010

BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

 

dilecto filio DIDACO VALTHERO ROSA,

 

sodali Ordinis Sancti Benedicti Congregationis Sanctæ Mariæ Montis Oliveti, hactenus Abbati cœnobii Sanctæ Mariæ – «Pilastrello» – in Lendinaria, nominato Abbati Ordinario Abbatiæ territorialis Sanctæ Mariæ Montis Oliveti Maioris, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum per renuntiationem Reverendissimi Patris Michælis Angeli Richardi Mariæ Tiribilli, O.S.B. Oliv., Abbatia territorialis Sanctæ Mariæ Montis Oliveti Maioris vacet, Nos, Sucessor beati Petri, audito consilio Congregationis pro Episcopis, summa Apostolica potestate confirmantes tuam electionem canonice peractam a Congregationis Olivetanæ Generali Capitulo, te, dilecte fili, comprobatis dotibus præditum rerumque ecclesialium peritum, nominamus Abbatem Ordinarium SANCTÆ MARIÆ MONTIS OLIVETI MAIORIS cum omnibus iuribus, facultatibus, privilegiis et obligationibus, quæ ad normam iuris Abbatibus Ordinariis competunt.

Tuum erit fidei professionem facere atque ius iurandum nuncupare fidelitatis erga Nos ac Nostros Successores secundum sacros canones et consuetudinem. Mandamus præterea ut hisce de Litteris facias certiores monachos atque fideles eiusdem Abbatiæ territorialis: quos carissimos Nobis filios hortamur ut te libentes accipiant ac debito obsequio prosequantur. Fac denique, dilecte fili, ut, Sancti Bernardi Tolomei exempla secutus, Abbatis Ordinarii officium impleas adhibita maxime Christi caritate, ut omnibus tibi creditis valeas præsse et prodesse quam diligentissime.

Paracliti Spiritus dona, intercedente Beata Virgine Maria, Ecclesiæ Matre, sint iugiter vobiscum.

 

Datum Romæ, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

BENEDICTUS XVI

Franciscus Di Felice

Prot. Apost.

error: Contenuto protetto da CopyRight!